- CONDEMNARE Terram
- CONDEMNARE TerramL. Sal. tit. 71 est fructus eius excidere: domum seu castrum, illud a fundamentis subruere. Is enim olim invaluerat mos, ut non corporis modo poenâ vel morte mulctarentur rei, sed eorum agri vastarentur, vineae arboresque exscinderentur, et domus solô aequarentur. rogerus Hovedenus, p. 804. Captus est Thomas Praepositus, captique sunt complices sut quidam ---- Rex quidem Franciae iratus fecit domus illorum demoliri, et vineas, arboresque illorum fruct:feras extirpari. Hinc diruta Iudicis sententiâ domus, in qua Virgines aut mulieres violenter oppressae aut post factum introductae, dicitur condemntat, in Speculo Saxonico, l. 3. artic. 1. § 1. Guntherus, Ligurini l. 8.Qui pacis iurare modum, formamque tenereImprobus abnuerit, quae possidet omnia, vulgoDiripienda patent, evertendique Penates, etc.Quod damnum tamen pecuniâ redimi potuisse, patet ex Charta Phihppi Aug. Galliae Regis. A. C. 1995. pro Communia Sanquintin. Si quis forisfactum fecerit ---- Maior iudiciô iuratorum super nos emendationem accipiet talem, quod domus forisfactionis diruetur, si eam habeat, aut pro domo ad voluntatem eorum pecunia accipietur. De redemptione vero domorum diruendarum, muri et firmitates villae resiciantur. Interdum quoque privilegiô speciali urbium incolas ab hac aedium condemnatione exemptos fuisse, docet Car. du Fresne pluribus, in Glossar. Viget hodieque in Gallia condemnandi terras, domo, castra, facultatesque mos, in crimine laesae Maiestatis: cuius vestigia in ipsis Sacris deprehendes etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.